- DRACONITES Joh
- DRACONITES JohCorolostadio oriundus; Latine,Graece, Hebraice et Chaldaice doctissimus. Theologiam primo Marpurgi; inde Rostochii docuit, factus dein Sambiae Ep. in Prossia Ducali. Unde tamen Wittebergam concessit, ut editioni, quam moliebatur, Bibliorum V. lingg. ad imitationem Origenis, alteriusque Alcalensis editionis, ibi vacaret. Verum morte praeventus tantum opus absolvere non potuit, factum id autem A. C. 1566. aet. 72. Melch. Adami Vit. Theolog. Thuanus, Anton. Teissier in Elogiis Part. 1. ubi Scriptorum eius Catalogum exhibet.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.